Digamma
Appearance
Digamma[1] (indecl., n.; Graece δίγαμμα) vel digammon (-i)[2] vel digammos (-i)[3] sive vau[4] est littera Graeca obsoleta, Ϝ ϝ et Ͷ ͷ scripta, quae sonum vocis [v] et [w] reddebat. Digamma in systemate numerali Graeco numerum sex denotat.[5]
Excepta dialecto Aeolica, digamma mature e lingua Graeca antiqua evanuit. Hiatus apud Homerum iis ferme locis conservatus est quibus digamma olim intervenerat aut adhuc aetate Homerica interveniebat.
Nonnulla verba Homerica digammo incipientia
[recensere | fontem recensere]Praesentia digammi in carminibus Homericis metro detegitur et tabellis Mycenaeis vel comparatione cum lingua Latina ceterisque linguis indoeuropaeis confirmaturː
- Fοικος, Latine vīcus.
- Fοινος, Latine vīnum.
- Fέαρ, Latine ver.
- Fέσπερος, Latine vesper.
- Fείκοσι, Latine viginti.
- Fέτος, Latine vetus.
- Fόπα, Latine vox. Ex eadem radice Fειπεῖν et Fέπος.
- Fείρω, Latine verbum.
- Fιδεῖν, Latine videre. Ex eadem radice Fοῖδα (vīdī) et Fεῖδος.
- Fελπίς et Fέλπομαι, Latine volo et voluptas.
- Fέννυμι < Fεσ-νυμι, Latine vestis.
- Fέργον, Germanice Werk aut Anglice work. Ex eadem radice Fέρδω.
etc.
Alia verba consonantibus σF incipiebantː
- σFέ, σFοι, σFόςː Latine se, suus (pronomen reflexivum).
- σFηδύςː Latine suavis.
- σFῆθος, Latine suesco/suetus.
etc.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Aulus Gellius, Noctes Atticae 14.5.2.
- ↑ Quintilianus I.4.7
- ↑ Servius, Ad Aeneidem I.292 et 462.
- ↑ Scaurus De orthographia 7.19 Keil.
- ↑ Silimiter et ς' denotat.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Olaus Vilelmus Knös, De digammo Homerico quæstiones, Upsaliae, 1872.
- Pierre Chantraine, Grammaire homérique. Tome I, Phonétique et morphologie, Klincksieck, 1958ː cap. IX-X.
- Michel Lejeune, Phonétique historique du mycénien et du grec antique, Parisiis, Klincksieck, 1972, 179-189.